Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] Nam, ut rerum nostrarum statum cognoscas, vayvoda Radwl, quem nos anno superiore Valachiae Transalpinae praefeceramus 6 Turcis provinciam summa vi nuper occupantibus et novum vayvodam 7 cum vexillo imperatoris inducentibus rursum cedere et in Transsilvaniam cum optimis quibusque et nostrarum partium viris confugere est coactus. Cum igitur haec provincia in hostium sit potestate, cogita, quantum Transsilvaniae ac Severino aut ne quid de partibus loquamur, quantum universo regno nostro impendeat periculi. Adiungere enim hostes sibi poterunt Valachiae utriusque populos et, si libitum fuerit, ipsos etiam Tartaros in belli ac praedae societatem allicere. Quibus etiam si resistere possimus, quomodo resistamus eodem tempore Turcarum caesari, quem constans fama est intra hos dies paucos regnum nostrum a partibus illis inferioribus cum omnibus suis et terrestribus et navalibus copiis invasurum. Habet iam ad vada Danubii non procul a Zenderonia 8 validissimum et paratissimum cum ducibus peritissimis exercitum, navium ac tormentorum bellicorum maximum numerum. Et, ut opinio est, quamprimum caesar, qui in dies exspectatur, ad exercitum venerit, rem summis viribus per terras et flumina aggredietur. Quod si forte contra nostram et omnium opinionem, caesar ipse mutato consilio hac aestate regnum nostrum nollet invadere, illud tamen certum et indubitatum habere poteris tantos paratos exercitus diu nequaquam fore otiosos, sed sub bonis et peritis ducibus, quales illi dicuntur esse, facinus, quod maximum poterunt, tum in oppugnandis arcibus finitimis tum in vastandis et diripiendis regnis nostris experientur.

28 Exercitus correxi ex: exercitos. We do not know Brodarics’ letter. Few of the breves of Hadrian VI survived, there is none among these that was sent to Louis II. (For this piece of data I am indebted to Gábor Nemes.) 5  Tommaso Cajetan De Vio (1468–1534) Dominican monk, eminent theologian and philosopher, protector of papal primacy. Legate of Hadrian VI in Hungary in 1523. 6  V. Radu (Radu de la Afumaţi) Voivod of Wallachia, illegitimate son of Radu cel Mare. Usually his policies were anti-Turkish, and he had to leave his country several times between 1522–1529. He fled to Transylvania from the Turks invading his country in April 1523, but with the support of János Szapolyai, Transylvanian Voivod, he recaptured his throne already in January 1524. When he turned against the Sultan once again in 1529 his subjects killed him. 7 Vladislav III, supported by the Turks, was Voivod of Wallachia temporarily three times between 1523–1525. 8 Szendrő (today: Smederevo, Serbia).

-- 71 --

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.