Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[1.] Redditum nobis paulo post tuas litteras 3 est breve Apostolicum 4 de summa quinquaginta milium ducatorum, quae nondum accepimus in huius afflicti regni nostri defensionem a Sanctissimo Domino Nostro et ista Sede Apostolica decretorum, designatum quoque legatum amplissimum patrem, Sancti Sixti cardinalem 5 maiore ad nos propediem venturum praesidio intelleximus. Explicas autem non obscure, quantum id praesidii futurum sit, videlicet unde conduci, atque aliquamdiu sit opus, peditum decem milia possint, fatemur has copias viribus nostris nec levem, nec mediocrem futuram accessionem. Si tamen hoc tempore pedites istos conductos et in locis opportunis cum nostro peditatu atque equitatu dispositos haberemus, maiori essent nobis adiumento, quam si paucis post mensibus viginti milia conducerentur.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.