Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[3.] Non putes Croatiam periculis vacuam fore. Designati sunt et expediti praefecti duo, qui cum aliquot hominum milibus excidio illius quoque regni nostri deserti extremam manum adiciant. Neque id patiemur te ignorare, quod his diebus ad multa finium nostrorum incommoda et varias calamitates accessit: turris arcis nostrae Themesiensis editissima omnium et firmissima icta fulmine accensa est. In qua cum essent cadi aliquot pulveris tormentarii et sulfuris repositi, tanta vis exstitit incendii, ut non solum turris illa ab unis fundamentis sit convulsa, verum etiam murorum magna pars repente corruerit. Haec idcirco scribenda ad te curavimus, ut possis Sanctissimo Domino Nostro sacrorumque patrum collegio latius explicare, quibus undique periculis simus circumsepti, et quantum istius Sedis Apostolicae atque adeo omnium principum Christianorum ope et auxilio egeamus. Age gratias eius Sanctitati, verbis, quibus poteris maxime appositis et accommodatis, quod tam pie ac liberaliter iuvare nos constituerit. Sed illud Suam Sanctitatem etiam atque etiam admonere et obsecrare non desinas, ne aliquam in mittendo illo subsidio pecuniario iam promisso et in legato expediendo moram velit interponere. Sera enim praesidia parum aut nihil omnino afferre adiumenti poterunt. Hostes autem, ut intelligis, imminent omnibus rebus parati et accincti.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.