Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 5 --

perturbavit, quatenus res publica Romanorum sexcentis, ut ita dixerim, rerum mutacionibus obnoxia fuerit, quod autem non esse bonum etiam testimonio adversariorum comprobatur.

Nec autem [non] tantum aliorum erroribus quantum sua pulcritudine commendatur. Enim vero natura semper in melius tendit donec ad perfectum accedit; que quantum proficere et oriri potuit, profecto in hac pacatissima re publica demonstratur. Et nisi timerem invidiam, dicerem profecto in eius praestantia etiam naturam fuisse superatam! Ni mirum nisi amore decipior: nulla unquam res publica fuit neque praestancior neque bonorum exemplorum copia exuberantior, Christo duce nata, educata et illico supra naturam eius munere exaltata, praecipua ac singulari dilectione ac studio pacis genus eius non mentita! Et sane sicuti prius fingebat antiquitas Justitiam terris desertis ad cellos commigrasse, ita nunc fama volat relictis aliis ad hanc urbem perinde ac 65 sedem domiciliumque suum Iusticiam se contulisse. O divinam urbem, que sicuti deos alienos ita et servitutem penitus ignoravit nec non 66 sola inter alias libera censetur! Que non parere, sed imperare, non accipere leges, sed aliis imponere et decreta dare didicit! Regina maris in mari sedens longe lateque diffusa, ad imperium et ad Christiane professionis propugnaculum divinitus destinata! Justicie unicum exemplum et virtutum specimen singulare, cuius nedum iusticiam potentiamque timent universi sed etiam admodum ius 67 tremunt transcendens etiam Chaucasum montem, quo Romanorum fama nondum appulerat! Que enim tam barbara gens quo non iam nomen Venetum pervenerit? Ubique colitur, ubique veneratur, et per orbem instar miraculi praedicatur; quam cotidie cerno et tam cotidie admiror, et vetus mihi quum sit iam persuasum novam tamen per admirationem. 63 64 65 66 67 Institutione : institutorem Tenore : terore Ac : ad Nec non : nec enim (nec .n.) Ius : eius

In hac igitur omnium aliarum primaria civitate, quantum sit in primo ac supremo loco sedere, facile est intelligere, in qua non modo excellere, sed senatorem, sed civem, sed natum esse pulchrum putamus et generosum. Cedant proinde huic glorie tue cunti singulique principes orbis terrarum, quantum glorie urbis et celebritati ac praestantie cedunt! Nec de suma rerum

Vade retro

Vade porro


Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.