Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4 --

et nominantur, patefecere et patefactam iam extullere, ut nichil supra. Gloriosum quidem est tantum principem decorum 58 nomen Pascalem sortitum esse, et agnomen quod imperium maris protendit et insigne quod alam imperii, et genus praeclarum et formam maiestate dignam que virtutem gratiorem reddit, ut nil penitus a tanto ac felicissimo principatu videatur discrepare.

Multa quidem et alia que ad tumulum felicitatis tue potuissent pertinere, et que tibi principatum promitere videbantur, ex sententia praetereo, quod ab aliis graviter et accurate perorata sunt. Quare ori meo manum imponere decrevi, testimonio aliorum et auctoritati innixus, sed excellentia huius praestantissime urbis potissimum ad tuam redundat gloriam! Ornamenta eius reticere 59 non possum, que quanto magis magisque considero, tanto magis obstupefio admirorque; nam profecto tantum praestat inter alias urbes, et tam alte caput extulit, ut nullam iam ad eius laudem accedere posse videatur. Iam si locum situmque contempleris, admirabilis, si opportunitatem et opulentiam rerum consideres, inauditum quidem, si templorum ornamenta cultumque divinum conspitias, religiosissima! Si lata 60 palatia, atria pulcra, structuram edium, 61 gemas et aurum et vestem preciosam, luculentam suppelletilem, ante oculos ponere velis, nil pulchrius praestantiusque. Si armamentarium spectes, Atheniensium illud vulgatissimum superat. Si navales pedestresque copias, si onerarias naves intuearis et hasce 62 publico ere nuperrime edificatas, que molle et vastitate 57 58 59 60 61 62 Fieri : vieri Decorum : dequorum Reticere : redicere Late : lata Edium : eclius Hasce : hisce sua montes prope superant, omnibus bonis praesidium et propugnaculum, improbis vero ac novarum rerum cupidis terrorem et formidines incutere plane videatur. Si mercatoriam operam et negotiantium copiam, si peritiam opificum cernas, Sydonem et Tyrum vincit. Si denique senatorum ordines animo volvas, patria regnum est, par origine Romanis, institutione 63 vero rei publicae ac forma admodum superior, quam super millesimum annum nullus unquam error suo cursu et tenore 64
Vade retro

Vade porro


Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.