Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 6 -- se iactent – tanta enim licentia multa solicitudine permixta est: quicquid boni ac decoris principatu est, tu solus possides – illorum enim tantam licenciam illis [68] reliquisti cum multitudine curarum. Cedant
[69] huic gaudio nostro in huiusmodi salutacionis officio omnes gentes nationesque, tum praestantia ducis, tum excellentia urbis, tum quia [rerum]
[70] reges a fortuna pendent, ex una fere familia nati. Nobis videtur hic florentissimus senatus huius primarie urbis equalem sue amplissime dignitati principem dedit, non sorte praelatum, sed omnium bonorum judicio et extimatione priscos illos populos imitatus, qui ad unius
[71] viri praestantiam simili modo confugiebant! O praeclarissimam omnium populorum seclorumve atque etatum civitatem, in qua numquam defficerunt amplissimis magistratibus dignissimi viri neque dignissimis viris amplissimi magistratus.
Letetur igitur hic praeclarissimus senatus, qui praestantissimum et dignissimum principem fecit, letentur omnes huic imperio subiecti quibus obtigit a justissimo integerimoque principe moderari. Letentur omnes Cristicole, qui terra marique sub umbra ac spe tanti protectoris secure quiescunt. Letetur et ipse princeps, magis atque magis qui tanta potitus gloria suorum praeclarissimorum facinorum iam premium tulit et fruitur dignitate sua, quam non ambiendo quesivit sed vigilando, laborando et bene beateque vivendo. Intrent in conspectu tanti principis et dilectentur in leticia simul iuvenes et virgines et cum iunioribus senes et exultent in duce suo, veniant et videant et contemplentur Regem Salamonem in diademate quo coronavit cum matre sua, indutum decore virtutis ac fortitudine! Si populus Atheniensis praeclaros viros ob virtutem donabat coronis, si senatus populusque Romanus tantos suis Cesaribus tribuebat honores, iure suo praestantissimus senatus amplissimos tibi detulit honores, quandoquidem et virtute praestas et etiam dignitate, quoniam in te omnium amplitudo decoratur, cuius enim cuncti
68 69 70 71
Illis : illius Cedant : cedam Fortasse regna et Ad unius : adutus
potiuntur imperii et tibi soli insignia
[72]
cesere, ut quod omnes regere nequeunt in te uno collatum extet, universe
[73] enim potestate domini! Tu vero
Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].
|