Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 74 --


Aenca nam Odrysius nexit tibi vincla tyrannus.
Sic luis errores commissos vindice poenâ,
Quae magis usque gravis, si quando tarda sequatur.
Latis hîc tellus se ostentat Achaica campis,
Atque ducis laevâ bimaris patet ora Chorinthi. 145
Litore non longe surgit Nicopolis isto,
Bis visae occiduis ubi gentes congredi eoae.
Hîc classes inter commissa est Actia pugna,
Victus ab AUGUSTO fuit Hîc ANTONIUS, orbis
Imperium affectans sibi uterque at sumpserat arma. 150
Versâ nave fugit retrorsum ductor eous, .
Quum pugnâ ardenti tumidum mage ferveret aequor.
Non fugis, ANTONI, ast insectaris amantem,
Quam moerens refugam longe discedere cernis,
Te aeratae innumerae Romae haud vicere triremes, 155
Te vicit fugiens liquidas CLEOPATRA per undas.
Imperium oblitus mundi, dum pectore flagras,
Haud dux es fortis, caecus sed visus amator.
Viribus unitis hîc post Hispanicus heros
Christiadum adsertor mare Thracum sanguine tinxit. 160
Illos dum pelago fudit sic laude perenni,
VLADISLAVE, tibi par risit adorea terris.
At tua fama volat parto mage clara triumpho,
Caesaris ille ducum, victor tu Caesaris ipse.
Finibus his Danaûm lustratis Thracius heros
Devenit campos, pandit quos Pharsla tellus
POMPEIUM laevo CAESAR postquam omine vicit,
Eoae gentes, populus, Romaeque senatus
solum unum esse caput voluerunt urbis, et orbis.
Servatum patriam rivali Caesar ademit
Vitam, hinc exortum bellum civile, movere
Impulit Hesperias gentes quod Caesaris ira,

Vade retro

Vade porro


Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.