Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 197 --
Haerebunt Bacchi, aut Veneris de fronde corollae,
Nec veniet solitas Momus ad illecebras.
Et tamen haec eadem subigit me velle lubentis
Mens animi, quamvis corpore deficiunt
Invalido vires, et sors ventura senectae
Jam caput infando deprimit indicio.
O ego quid faciam? Nunc, nunc ingentibus ausis
Est opus, et magnum promere consilium.
Salve, o dulcis Amor, tenerae salvete puellae;
Me majora decent: magnum opus aggredior.
Jamque ego, Hyperboreis Arctoa Semiramis oris
Quid moveat, discam, quoque ferox animo
In nova consurgat Gustavus praelia, magni
Quem circa plaudens umbra equitat proavi.
Teque etiam invicto patrui haud, Friderice, minorem
Consilio atque animo tristia legitimis
Mirabor coeptis componere bella per orbem,
O libertatis, Sarmatidum populo,
Justitiae et vindex! Te supra Caesaris astrum,
Supra et Alexandri et fulmina Scipiadum
Non hominum lacrymis, non ullo foeda cruore
Te propriis recipit Gloria sideribus.
Gallica quin etiam civilis Erinnyos arma,
Infandosque ausus, et furiale nefas
Exigam, et Austriacae Belgarum colla securi
Supponam fausto praescius augurio;
Donec bellorum fessum scelerumque, quietis
Indago studiis me altior excipiat.
Et quaeram, quae vis Mauros ignota coloret;

|