Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 124 --

obturare: semel quod in anno vel sapientis
Impazzare licet, dum tempus resque domandat.
At nunc quid dicunt hodierni audite Solones.
„Verum est quod veteres posita gravitate quotannis
Per Carnivalem rappresentare jocosas
Non disdegnabant Materno idiomate Farsas,
Atque ascoltandas Populo permittere a usso.
At nos, qui Italicam callemus, rite favellam
Malumus hac vobis recitari Dragmata lingua.
Hinc procuramus, quae sit bravissima brevissima , Truppam
Ad nostrum oblatâ mercede tirare theatrum.“
At quando hae veniunt, quaeso, mihi dicite primum?
„Forte semel sexennium in omne, hic ut mihi factus
Computus appuntino fuit: dein saepe videmus
Accidere, ut postquam permiserit hisce Senatus
Per bgljustram ac ballas in Arsenale theatrum,
E cantonata veniat disgrasia quaedam,
Pestis uti vicina, per exemplum, Epidemia,
Seu terraemotus conquassans Tecta Domorum,
Cujus in obsequium guastatur tota Menestra
Atque locum capiunt Processio, Vota Precesque.“
Hinc laudabilius fuerat, mihi credite, prisco
More juventutem vestram exercere quotannis
In recitis quamvis materno idiomate factis,
Quàm costumanzas Italum imparare modosque,
Quae sese nobis facilè ceu pestis ataccant.


Vade retro

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.