Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 125 -- Nam sic et mores nos servaremus avitos,
Illyricaeque magis fioriret gloria Linguae,
Quam vos lasciastis – qua conscientia, quaeso? –
Ire in maloram penitus misereque perire.
At quid ego nunc declamo, storditus et excors,
Nec quod proposui sequor ocyus? Incipe, Musa,
De Carnovali Ragusae dicere quiddam.
Maschera ubique solet magnam sibi sumere partem
Temporis istius, nunc accipe, qualis apud nos.
Quod de Trojanis in primo Aeneidos inquit
Virgilius, cum terribilem arrabiata procellam
In miseri Aeneae flottam Saturnia misit:
„Apparent rari nantes in gurgite vasto“:
De Personatis Ragusae hoc dicere possis.
De numero at checche sit, nil disciaptius illis
Esse potest: hodie videas tres, quatuor ima
De Plebe indutos Morlacho more figuram
Venantum accipere et pyrio pro pulvere crusca,
Vel segaturis sclopos cariccare genuque
Curvato de drio homines nil tale timentes
Spargere; cras videas cum Diplis atque Svirallis
More agresti alios sponsam deducere. Plebs haec
Ridet, sed frontem quivis aggrinzat honestus.
Hi Mercatorum malunt sibi sumere vultus,
Illi ancillarum, ast alii, ut sua cuique libido
Suggeritet propriae meschina inventio testae.

|