Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 123 -- Tunc entrat, letho sed pallidus ora propinquo.
Nam Turizza prius quam prodeat, illaque duplex
Rassegna armorum cunctus stordiverit aures,
De Carnovali vult nemo sapere nientum.
Post haec destati ceu somno et ab exctase quadam
„Quid nos“ (incipiunt sic se inter dicere) „maesti
Sic agimus tisicique dies menamus et horas?
Cur allegriam in nostra suppremimus Urbe,
Cum tempus cacciare foras manibusque ligatis
Ad cinctam stamus buccaque patente sbadiglios
Ducimus?“ Haec postquam lamentavere vicissim
Nemo movet passum, gravitas Spagnola repugnat;
Hic illum guardat, nec habet quis rumpere ghiazzum.
At vestri non sic Proavi vixere, sed Urbem
Divertire suis expensis atque seipsos
(Sint illis benedictae animae) circa illa volebant
Tempora, quae vitae possunt Primavera vocari.
Quis fuit ille annus, quo non recitata frequenti
Fabula erat Populo? Quo non danzaverit ingens
In Platea Juvenorum agmen? Num forte Senator
Portare erubuit Veneto tunc more bautham,
Et conosciutus Populo girare per Urbem,
Confettos spargens Pueris patiensque balottas
Intus aqua plenas de cera projici adornum?
Nò certè; at criticam si quis Mysantropus illis
Fors dabat, huic boccam Venusini voce solebant
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
|