Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR30 --

spectare facile videntur. Statuatur igitur, in Hesiodi Theogonia non unam mundi physicam constitutionem, sed politicam etiam contineri praesertim in iis, quae de Iovis imperio perhibentur. Iam vero quum haec esset a veteri traditione accepta fama, magnique facerent homines benefacta, quibus eos affecisse Iupiter eiusque socii liberique ferebantur, vero non absimile est, eosdem fuisse ab iis creditos in caelum elatos, et immortalitate potentiaque summa praestantes. Neque tamen is ego sum, qui ab hac dumtaxat re invectam credam in Graeciam multoque minus in alias terrarum regiones foedissimae superstitionis illam Idololatriam (,), quae humanum genus turpiter deformavit, teterrimisque ignorantiae tenebris infecit. Quamcumque ista originem habeat, quae, quod necesse est in tanta rerum temporumque obscuritate, a diversis diversa scriptoribus assignatur, est omnem extra dubitationem, Hesiodi aetate eam in Graecia viguisse ita, ut

(i) Dignus est praeter ceteros Comes Carlius, qui inter recentiores hac de re legatur in epistola data ad March. Gravisium eruditissimum virum, et ad suam italicam Theogoniam praefixa, in Veneta Recurtii editione.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.