Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR29 --

industriam excitat, artes promovet, omnia denique ad prudentiae iustitiaeque normam dirigit, confirmat, quae bene erant instituta, quae secus, abolet. Id certe ea, quae ab Hesiodo de Iove praedicantur, si fabularum pigmentis poeticarumque fictionum ornamentis spolientur, quis non videat significare? Nihil enim de caeli Saturnique nobis providentia nihil de iure, nihil de legibus iudiciisque a poeta dictum. Quare homines ante Iovem nullius imperio subiecti vixisse videntur: quo quisque erat fortior, eo magis viribus in aliorum perniciem abuti, aliena rapere, alternis iniurias ulcisci caedibus consueverant. Contra vero quum Iupiter rex, quisquis is tandem fuerit, maximam Graeciae partem in suam ditionem redegit, et coercita populorum licentia, et vivendi in hominum societate praescriptae leges, et iudices delecti, et iusiurandum institutum, et indictae de reis quaestiones, et virtuti praemia destinata. Quod quum fieri non posset sine magna et prudentia et iustitia et potentia, hinc illi et fulmen datum, et fortissimi apparitores designati, et prima uxor Metis tributa, deinde Themis, tum ceterae coniuges, quae fere omnes ad aliquam vel virtutem vel laudem rege dignam
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.