HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PR31 --
innumerabilis quaedam atque incredibilis simul cum Iove deorum turba vulgo coleretur.
Hanc vates enumerat, huius facta celebrat, generationes explicat. Iovem statuit fato
subiectum hominum deorumque regem Iunonemque reginam, omnium principes; Neptunum mari
imperantem, inferisque Plutonem; Martem bellorum praesidem, sapientiaeque Palladem;
itemque Latonam cum duobus filiis Apolline ac Diana, quibus postea Sol atque Luna, in
quae astra post mortem fortasse ascendisse credebantur, tamquam sedes propria
attributa est; Bacchumque et Mercurium, hunc vini laetitiaeque datorem, illum
mercaturae lucrique dispensatorem; ceterosque huiusmodi deos, quos, ne et ipse videar
facere, quod ad satietatem iam ab Hesiodo factum est, satius heic esse iudico
silentio praetermittere. At fierine potuit, ut vir ingenio florentissimo praeditus
iudicioque acerrimo, uti erat Hesiodus, tam foedam tam incredibilem tam variam deorum
turbam colendam esse duceret atque ex animo sentiret? Id vero dolendum magis quam
curiosius investigandum et de ceteris philosophis quaeri potest, quos quum
sapientissimos multis in rebus iure admiramur, in hac re maxime deceptos
errantesque

|