Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA180 --


Terrestri fer vota Iovi Cererique verendae,
580 Laetus uti largo proventu exuberet annus,
Maturique sacro grandescant munere foetus.
Incipiens tentare agros cape robora stivae
Summa manu, stimuloque boum contingere terga
Ne pigeat. iuvenis vestigia pone sequatur
585 In manibus longum retinens de more ligonem,
Seminaque abscondat glebis, aviumque rapinas
Arceat. humanum genus alto industria caelo

585 In manibus longum etc. Idest ]j,xyJXr]V ■> quam non ligonem, sed malleum ad occas frangendas vult esse Scaliger. Sed falli videtur; quod heic Hesiodus de tertia aratione, non occatione, loquitur. Igitur Ja,%/ja7) ad invertendam seminibus terram heic inservit, quod non malleo sed Iigone flt.

586 aviumque rapinas etc. Dicit quidem Hesiodus, ne

gotium seu potius laborem avibus facessat. Ego vero non presse ac de verbo ad verbum efferendum duxi: avibusque laborem augeat; sed virgiliana sum usus loquutione, quae rem ipsam eleganter exprimit. Delector enim vehementer, uti lector eruditus facile potuit animadvertere, virgilianas voces, ubicumque possum, adhibere, quibus quasi quibusdam gemmis mea distinguatur versio: sic in Odyssea feci, sic facere nunc hoc ipso conor in opere.

587 industria caelo etc. Ylu%y\]J.O(Suvr\v ego verti indu

striam seu bonum ordinem; ■/.xy.o%rr)]J.oauvY]V inscitiam seu malum ordinem. Guieto enim est eu^rs^oauvt) ro xxXcog Xum&eScu v.xi OLy.ovojj.eiv rx kxurou * et contra; quod certe potissimum in industria situm est, ac contrarium in inscitia seu mavis temeritate. Hanc mihi sane dabit veniam Graevius.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.