Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA181 --


Aequat agens, contraque malis inscitia perdit.
Sic plenae ad terram nutabunt pondere aristae,
590 Finem si dederit facilem Saturnia proles,
Quasque olim in vacuis sublimis aranea telas
Texuit, excuties cistis, intusque repostis
Muneribus terrae longo laetabere victu.
Ver purum inveniet gaudentem; et lumine numquam
595 Respicies alios supplex, potiusque videbis
Ad tua vicinos subrepere limina egentes.
Quod si devexo quum iam decedit Olympo,
Conversosque obliquat equos sol almus, aratro
Exercebis humum; residens male pinguis avenae

591 sublimis aranea etc. Eleganter dictum de vasis,

quae implenda sunt: nam vacua plena esse solent aranearum telis, quemadmodum de sua crumena lepide iocatur Catullus inquiens: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum etc.

597 Quod si devexo etc. Hoc est circa brumam: nam ut Salmasius animadvertit pag. 517. Exerc. Plin. legitimum sementis tempus praecipue triticeae, de qua ferme sola loquitur Hesiodus, in Africa et Graecia omni erat ab occasu Vergiliarum usque ad Solstitium hibernum ita, ut quae in ipso occasu incipiebat meliorque satio habebatur, festinata diceretur; quae circa brumam deteriorque, serotina.

599 residens male pinguis etc. Nimirum nulla erit caus

sa, cur festines, quamvis otium in metendo vetent, festinationemque rei rusticae periti maxime suadeant, ut videre est, apud Columellam lib. il cap. xxl qui huius etiam rei tradit rationes. H"yx£y<jv a//.av Graevio est otiari messis tempore; quod expressi per illa verba residens despicies.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.