Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA179 --


Pasce boves, tunc urget opus. non ardua dictu
56o Res etenim: mihi plaustra dato, fortesque iuvencos.
Reddere sed pariter res est haud ardua contra:
Plaustra bovesque meus labor occupat. hunc quoque fallit
Incautum spes vana, sibi qui dives inani
Est animo, statuitque extemplo condere currum
565 Ignarus, centum praedurum robora plaustrum
Exigere, in domibus quae sint multo ante reposta.
Ergo ubi tellurem monuit proscindere tempus,
Aggredere ipse instans pariter, famulantiaque urgens
Corpora vernarum tecum una accingier armis,
570 Tempestas dum suda, solumque humore madescit
Collecto. primo te surgens aurea mane
Tithoni coniux opera inter talia visat
Sollicitum, ne plenus ager tua vota moretur.
Vere solum primo domita, rursumque sereno
575 Arva iterato aestu, tum semina sparge novali
Proscisso leviter glebisque recentibus atro:
Nempe hilarat natosque novale atque arcet avari
Agricolae diras. in primis multa precatus

cornua diversa habent: Laevi quorum cornua terram spectant. His contrarii Licini, qui sursum versum cornua habent. Eadem ferme docet et Servius.

559 non ardua dictu etc. Simplicissima quidem sententia, sed verissima et ab ipsa natura usuque rerum desumpta; quo loquendi venustissimo genere quanto antiquiores sunt, tanto delectantur magis poetae.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.