HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA37 --
290 Liagoreque, atque Evagore, almaque Laomedia,
Polynome soror, Autonoeque, et Lysianassa,
Evarneque animi formaeque insignis honore,
Et Psamathe membris spectanda, et dia Menippe,
Nesoque, Eupompeque, Themistoque, Pronoeque,
295 Nemertesque, patris quae mentem in pectore servat.
Egregii haec proles Nerei, tot nomina, nymphae
Quinquaginta, omnes clarae praestantibus orsis,
Omnes excultae, atque insignes artibus omnes.
Oceani duxit prognatam sanguine Thaumas
299 Oceani duxit
etc. De Thaumante
Terrae Pontique filio paullo superius diximus. Heic dicitur Electrae Oceani
filiae nupsisse, atque ex ea suscepisse Irim atque Harpyas. Iam de Iride
pauca innuimus; restat animadvertendum aliquid de eiusdem nomine. Iris
deorum est nuncia, uti notum, quae res ex eo fortasse ficta, quod Iridis
arcus ad caelum usque a terra pertingere \idetur, quamdamque liominibus cum
diis communionem efficere. Clericus notat ab Hebraeis vocari Hirim vel Irim vigiles aut monitores, quos eosdem
esse vult, ac eos, qui Angeli a Graecis appellantur. Ego Iridis nomen malim
derivare cum Scholiaste Oltto
Tou eiqoo 1
quod est dico seu nuncio . Cuius significationis
luculentissimum me habere puto exemplum lib. xvnl Odyss. in ipso initio, ubi Homerus de
Iro illo, qui cum Vlysse Procorum impudentia incitatus pugnavit, ita dicit
iuxta latinam meam versionem:
» Interea stetit ante fores
tonquirere victum
»
Vndique suetus homo vastaque voragine ventris
» Notus inexpleti, cui nullae in
corpore vires,
» Nullum et robur erat: tantum se mole ferebat
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|