HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA36 --
Eudoreque, Thetisque, Galeneque, Glauceque,
Cymothoe, Spioque, Thoe, Thalieque venusta,
Eulimene, et Melite iucunda, et suavis Agave,
280 Pasitheeque, Eratoque, ulnasque rubens Eunice,
Dotoque, Crantoque, Pherusaque, Dynameneque,
Nesaea, atque Actaea, et candida Protomedia,
Dorisque, et Panopea, et pulcra genas Galatea,
Et roseo Hippothoe simul, Hipponoeque lacerto,
285 Cymodoceque, sali quae nigro in marmore fluctus
Flabraque ventorum facile gliscentia mulcet
Cum talos pulcra Amphitrita et Cymatolega;
Cymoque, Eioneque, bene et redimita Halimede,
Glauconome risu gaudens, et Pontoporia,
nomina, quae in hoc Hesiodi catalogo leguntur, diversimode scripta esse et
apud Hyginum et apud auctorem Bibliothecae, qui Apollodorus esse creditur;
complura etiam esse omissa. Notum est autem omnibus, qui graece sciunt, haec
Nereidum nomina pro arbitrio poetarum ficta, sed ita tamen, ut singulis sua
sit significatio et munus aliquod inditum, quo nautae aut indigere aut
gaudere aut etiam adiuvari possint. Videsis singulorum nomiuum explicationem
diligentem apud Hesiodi graecum Scholiasten.
281 Dotoque, Crantoque,
etc. Textus vulgatus habet
Dotoque, Protoque
etc.; sed quum Proto superius
iam fuerit nominata, aut illic corrupte hoc nomen legitur aut heic. Habemus
Cranto Nereidis nomen, ut bene. observat Graevius apud auctorem
Bibliothecae: hinc expungendam JProto iudicavi, et substituendam Cranto, ne
temere nomina repeterentur eadem .
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|