HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA38 --
300 Electren, Irin celerem quae fudit ab alvo,
Pulcricomasque Harpyias Aelloque Ocypitenque,
Quae ventos aviumque fugam pernicibus alis
Praevertunt, pariterque citae in sublime feruntur.
Hinc Graeas Phorcyni enixa est candida Ceto
305 Canitie insignes aetatis vere sub ipso,
» Arduus ingenti. primis hunc
mater ab annis » Dixerat
Arnaeum; post Irum nomine cives, »
Nuncia quod referens ibat, dixere vocantes. Et paullo post, ubi
Vlysses paratus ad pugnam magnos membrorum artus lacertosque exutus
ostendit, subiicit Homerus:
» At pubes mirata stupet,
mussatque vicissim »
Respiciens: iam non Irum gravis exitus Irum » Accipiet; tam plena etc. Ille
nimirum qui nuper nuncia hac illae cursitans ferebat in urbc, male mulctatus
ab Vlysse pristino fungi munere non poterit, ex Iraque fiet non Irus. Quod
vero pertinet ad Harpyas, ego dixerim ab azn&Zp dictas, quod rapaces maxime sint habitae. Locustas
vult esse Clericus, idque dicit se multis ostendisse in Dissert. Dc Statua sa lina, quod opus non legi.
Earum nomina sunt Aello et Ocypete, quod nimirum turbinis aut procellae in
morem celeriter volant.
304. Hinc Graeas Phorcyni
etc. Ceto
ipsam ego dictam ab Hesiodo 7ta,Kki7ta,^r\ov duco, non eius filias. Sic et Seleucum
Scholiastes hunc locum intellexisse scribit: ay.eivov §1 yqatpeiv
y,cCKKi7ik^oc, iv v em
K.vt6~us
To im&ETOV'
Alii enirh interpretes id ipsis tribuunt Graeis. Itaque verti candida
Ceto: nam candidus apud latinos poetas saepe valet ac pulcher, ut in illo
Virgilii versu:
» At Venus aetherios inter dea
candida nimbos etc. Graeae vero sunt graecis vetulae: earum nomen Pephredo
Enyoque, quod (p^tWf/y Tijxocg Kocl
Kqxvycc%eiv noiovn. Scholiastae autem
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|