Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 189 --


In populo rerum metiri protinus illo
Te iubet, externas quo res curare vicissim
Ipse soles. Tanto clarorum ex agmine, seu quos
Prisca tulere, ferunt seu tempora nostra, virorum,
Quantula pars, rogo, vel tenui tibi murmure nota?
Hanc ipsam vt rarus seu voluis pectore; fando
Seu memoras? Vt iners et languida tunc quoque pulsat
Retractantem animum species? Vt parca, breuisque
Mentio? Quàm non cuncta probas? Quàm plura seueri
Lance supercilij, et naso suspendis adunco?
Qui tuus erga Alios igitur, hunc noris eundem
Omnibus erga omnes, naturae foedere certo,
Esse animum. Solum tu te miraris, amasque,
Et populo eximium censes mirumque videri,
Quae praeclara alibi, seu quaerere lentus, iniquo
Seu fastu spreuisse celer. Cur ergo superbum
Me minùs intentumque mihi, cur indole quemquam
Dissimili credas, alioque numismate cusum?
Vnus nempe tibi tu carus? Fallere: cunctis
Hunc pariter natura Sui commendat amorem. 60
60. Praeterea, quod priuatim delegimus ipsi
Ad famam studij genus, id praestare videtur
Omnibus vnum. Hederas laurosque Heliconis alumnus;
Rostra, forum, causas Rhetor stupet: Ille superbis
Fascibus; Hic saeuo bellorum in puluere lectis
Nil aequale putat palmis. Quid multa? Laboris
Quisque sui pretio capitur, diuersa sequentes
Negligit: vt proprio quantumvis munere claris
Vix, nisi paucorum, quos vna ars iunxit eodem
In stadio, curas liceat, plaususque mereri.
At non Hi faciles riuali plaudere, seque
Victos, quòd sociûm mirentur gesta, fateri.
Scilicet expectes, primae dum laudis honorem,
Praeripuisse tibi quem nititur, Aemulus vltro
Deferat? Expectes frustra. Sub pectore nulli
Non commune salit votum, victoria: nec tam
Obtusis homines famae dulcedine tangi

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.