Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 153 --
Stirpis flamma coquit; vel pulverulenta suorum
Maiorum decora, et quales illustribus ausis
Promeruit vetus, indagant, prosapia ceras.
Contemptu e proprio mundanae incuria lucis
Emanat: Caietanus, cui corpore maior
Hostis nemo suo, timuit ne traderet hosti
Infido arma, quibus latus impugnaret herile.
Et quia supremum, primumque superbia telum
Exacuit, mentemque effert admissa; removit
Solicitus, quidcunque aditum praestaret iniquae
Orcinae Soboli: cui vires addit, aviti
Splendoris transfusus honor, generosa propago,
Gloria maiorum, generis iactantia, stirpis
Posteritas et opes: quorum ne luce superba
Peccaret caro; cunctorum proscripta voluptas
Effecit; Stygium veluti sibi Daemona corpus
Circumstare putans; crebris vexante flagellis
Calcitrosa gravi pressit calcanea dextra.
22 Ille igitur propriae qui sic solatia carnis
Proscripsit, cuius vehemens meliora trucidat
Vota favor; quod difficilis pereuntia rerum
Blandimenta tulit; nihil est cur immorer, amplam
Indulgere fidem: quod enim quis ferveat ultro
Externo rerum affluxu, vernaculus urget
Corporis affectus, proprio qui nulla deesse
Commoda tortori, et nullo sua gaudia luctu
Turbari patitur: cuius mens coelica curam
Si semel exuerit; pro quo prius omnia summis
Optabat votis, summis fugit omnia votis.
Non aliter quam mater avis cui tota laborat
Instinctu natura suo, cum fervida proli
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
|