Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 265 --

sive[ERROR: no reftable :] quod etiam disciplinis iudicium confirmatur quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt; ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim, nisi in perpaucis quibusdam concionibus, quarum in verbis quoque vitia, de quibus antea dixi, plurima et maxima animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae, coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli, rationi sint consentanea, tu, et quilibet alius, qui haec ad rerum ipsarum examinationem accommodabit, iudicare poterit. Exempla vero ita mihi apponenda statui, ut, quae optima iudico, cum iis conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem, neque quod ad elocutionem attinet, culpa vacent. In secundo igitur libro, Lacedaemoniorum et sociorum contra Plataeenses bellum scripturus, subjungit, missam a Plataeensibus ad Archidamum, Lacedaemoniorum regem, legationem, cum ille regionem vastare ac diripere vellet. quo loco orationem, quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac neque modum excedentem, neque infra modum subsistentem, affingit. ibi tum locutione pura admodum, perspicua, ac brevi, adhibitis aliis, quae in hoc genere requiruntur, virtutibus, usus est; tum, qui ex his enascitur, concentum, recte temperatum effecit, qui iucunditatem omnem aequare possit. τοῦ δ᾽ ἐπιγιγνομένου θέρους οἱ Πελοποννήσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐς μὲν τὴν Ἀττικὴν οὐκ ἐσέβαλον, ἐστράτευσαν δ᾽ ἐπὶ Πλάταιαν etc. Hoc est; Insequente aetate, Peloponnenses sociique, non in Atticam, sed adversus Plataeam cum exercitu venerunt, duce Archidamo, Zeuxidami filio, Lacedaemoniorum rege. quem castra iam metatum, ac regionem vastare cogitantem, missi protinus a Plataeensibus legati adiere, hisque verbis adlocuti sunt: Archidame vosque Lacedaemonii, neque iuste, neque dignitate vestra patrumque vestrorum facitis, quod in agrum Plataeensem copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum iis Graecis qui pugnae apud nos commissae ultro subiere discrimen, victimis in foro Plataeensi Iovi liberatori immolatis, convocatisque omnibus sociis, et urbem et agrum Plataeensibus reddidit, uti suis legibus viverent, ne quis iniuste, neve dominandi caussa, arma illis inferret: alioqui eos qui aderant socios pro viribus auxilio futuros. Haec patres vestri, virtutis ergo, operaeque strenue navatae, dedere nobis. At vos contra quam illi agitis qui cum Thebanis nobis infestissimis, ad redigendos nos in servitutem venistis. itaque deos, tum illos per quos tunc foedus iuratum est, tum vestros patrios, et nostros indigenas testati, dicimus vobis, nequod agro Plataeensi damnum inferatis, neve iusiurandum violetis, sed nostro nos iure, quemadmodum Pausanias statuit, vivere permittatis. Haec tantum locutis Plataeensibus, excepit Archidamus: Aequa dicitis, viri Plataeenses, si verbis facta respondebunt. Quemadmodum enim Pausanias vobis, ut vestris legibus vivatis, concessit: ita vos eorum libertatem, qui et periculorum et iusiurandi vobis ea tempestate participes fuerunt, nunc vero Atheniensibus serviunt, adiuvate: quorum caussa, et ut ceterorum libertati consulatur, tantus est apparatus, tantumque bellum excitatum. Cuius liberationis si simul curam susceperitis,

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.