Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 264 --

occidebatur. ita propter seditiones omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent propensiores, omnes eo intendebant, ut cavere potius ne quid detrimenti caperent, quam credere cuiquam mallent. fiebat autem ut, qui consilio inferiores essent, ut plurimum vincerent: quippe qui et suae imbecillitatis sibi conscii, et adversariorum prudentiam intelligentes, veriti ne illorum et disertae orationi essent impares, et ingenii praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim figuras fertur, quarum non nullae etiam soloecismi praebent speciem, multo deteriorem fieri. sed, ne nostra longius labatur oratio, his ero contentus. Quoniam vero polliciti sumus, etiam quod nostrum de illius concionibus esset iudicium, Concionum examen. [ERROR: no reftable :]MG: Concionum examen. ostendere, in quibus summam quandam inesse vim non nulli opinantur; totam hanc tractationem in duas partes distribuentes, in eam scilicet quae ad res, et eam quae ad verba pertinet, de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat.[ERROR: no reftable :] quibus sane idem accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id naturali quodam iudicio faciunt;
Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.