Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 145v --

moriatur. et in alio loco: [ERROR: no reftable :] Leui. 19 Non maledices inquit surdo | nec coram cęco pones offendiculum. Maledicit surdo qui de absente obloquitur. Cęcum offendit, qui opprimit incautum. Hinc etiam ait: Non eris criminator | et susurro in populis. Denique adeo magnum uitium est maledicentia, ut probis honestis-que uiris interdicta sit cum maledico consuetudo. dicente in Prouerbiis Salomone: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 4 Remoue a te os prauum, et detrahentium labia sint procul a te. de quibus Hieremias ait: [ERROR: no reftable :] Hier. IX Sagitta uulnerans lingua eorum. Vulnerant enim et illos qui libenter in alios dicta auscultant | et illos de quibus dicta sunt, si impatienter tulerint. Ipsi tamen qui detrahunt, multo magis sibi quam aliis nocent. domino per Osee prophetam succlamante ac dicente: [ERROR: no reftable :] Osee 7 Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę. id est qui alios linguę suę petulantia peruertunt, ipsi cadent gladio diuini iudicii | de quo surgere ultra non poterunt, cum corruerint in interitum sempiternum. [ERROR: no reftable :]quaestio. [ERROR: no reftable :] (!) Quęris quare in prophetis et in psalmis leguntur maledictiones. illę quidem non ex odio execrantis, sed ex uaticinio futurum prędicentis ęditę sunt. et cum sanctorum in Scripturis maledicta iudicis Dei sententię sint, nobis qui futurorum ignari sumus maledicere minime licet. nisi forte cum hereticos impiis assertionibus Ecclesiam perturbantes apostolica autoritate deuouemus. [ERROR: no reftable :] ad Gal. 5 Hoc egit

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.