Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 734 --

ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit | quam ipsi cuius est. [ERROR: no reftable :] act. 18 Mordet alios maledicus, et semet maledictionis suę telo conficit, similis uiperę illi, quę cum manum Pauli apostoli mordicus apprehendisset, nihil illum lęsit, sed ipsa in ignem excussa et exusta periit. Perire non debuit dicet aliquis, quę non lęsit. sed ideo non lęsit, quia Deo prohibente lędere non potuit. periit autem quia lędere uoluit, et mortem quam alteri inferre tentauit, iuste ipsa pertulit. Sic maledicus, dum oris sui procacitate alios offendere concupiscit, licet non offendat, tanquam si offenderit, poenas dabit. Vnde in Lege scriptum est: [ERROR: no reftable :] exo. XXI Non solum qui percusserit, sed etiam qui maledixerit patri suo uel matri, morte
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.