Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 735 --

Paulus, cum Galatis, quos docuerat, a pseudoapostolis timeret. Vtinam inquit abscindantur qui uos conturbant! [ERROR: no reftable :] Act. 8 Maledixit et Petrus Simoni mago, qui Spiritus Sancti donum uenale putauit, pecuniam offerendo, ut miracula faciendi potestatem acciperet. Omnes itaque qui peruersi aliqua doctrina rectę religionis aduersantur, quia Deo iniuriam faciunt, sub anathemate censentur. utpote diuersi ab Ecclesia | et non Christi sed Sathanę membra facti. pro quibus tamen oramus, ut Domino miserante errorem suum agnoscant | et conuertantur et salui fiant. Atque ita eis etiam quorum impietatem maledicimus, benedicere solemus, dum illos ab ignorantię tenebris ad lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur. Maledictio uero quę illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. [ERROR: no reftable :] Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem. Amalech deuorans interpretatur | eum-que designat, qui deuorare animas hominum concupiscit. Sed qui Balaam est, deprehensis inimici dolis | magis quęret benedicendo obsequi Deo | quam maledicendo diabolo. Qui enim obsequetur Deo, merebitur pręmium, qui diabolo, supplicium .

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.