Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 97v --

receperunt mercedem suam. te autem faciente elemosinam | nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit elemosina tua in abscondito | et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Dextera ad uirtutem refertur, ad uitium sinistra. Non ergo se misceat uitiosa laudis appetitio rectę syncerę-que elemosinarum operationi. Quod cum caueris, uideant in te homines, unde Deum laudent, unde uirtutis exercendę exemplum trahant. aut si illi non uiderint, satis tibi sit | elemosinam tuam neque angelos latuisse qui tibi congratulabuntur, neque Deum qui relaturus est pręmium. [ERROR: no reftable :] (!) Sed neque illorum utilis aut accepta erit apud Deum elemosina, qui cum peccata non deserant, ea redemptum iri se existimant. quasi uero porrecta stipe corrumpi possit Deus, ut scelera non puniat. Quamobrem autem alia imperaret | si ad salutem sola elemosina sufficeret? [ERROR: no reftable :] Dani. 4 Peccata tua elemosinis redime | et iniquitates tuas miserationibus pauperum. hoc

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.