Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 536 --

miserantium sit | nec uertentium in uitium uirtutem, ueluti ex his quę dicentur, facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum | ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: [ERROR: no reftable :] Mat. 6 Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in cęlis est. Pulchre additum est: ut uideamini ab eis. Quo docemur | non hominum conspectum fugiendum esse, sed laudis humanę appetitum | Quem qui sequitur, cum multa donauerit, quid aliud pro rebus dilargitis recipiet | nisi uanę commendationis uerba, quibus aures demulceat et animo nihil conferat commodi? Quin immo illi etiam qui laudant, si causam largitatis nossent, uituperarent | ut inanis glorię auidum, et non ut pietatis in egenos cultorem. Cum ergo facis elemosinam noli inquit tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et uicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico uobis
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.