Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 537 --

poenitentiam agere uolenti dicitur, non in flagitiis obdurato. Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Sed ut aqua extinguat ignem, non addas ligna, non suffles prunas oportet. alioquin crescente incendio consumetur humor uictus maioris flammę calore. Ita nisi peccare cessaueris, elemosinis redimi non poteris. Elemosina benignitatis est uirtus. uirtutis autem nomine indigna esset, si uitiis faueret, si licentiam peccandi pręstaret. Porro quia uirtus est, non delinquentes adiuuat, sed poenitentes emundat. In Ecclesiastico est scriptum: [ERROR: no reftable :] 34 Dona iniquorum non probat Altissimus. Ipse etiam Dominus in Amos propheta obstinatis et in crimine perseuerantibus ait: [ERROR: no reftable :] Amos 5 Holocautomata et munera uestra non suscipiam; et uota pinguium uestrorum non respiciam. Nemo igitur impune se peccare existimet, quia multa largitur pauperi. Primum esse debet | Deum non offendere, secundum hominis inopię subuenire. Quod si etiam istud ut obediamus Deo facimus, cur in cęteris parere recusamus? in uno fideles, in aliis infidi? ille in Euangelio clamat: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. et tu tibi appropinquaturum speras non agendo poenitentiam, sed porrigendo elemosinam? Dimitte iam tandem errorem istum, ne tibi magis quam aliis credens pereas . et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: [ERROR: no reftable :] I Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum. Ac ne mutila esset et imperfecta definitio, adiunxit: et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Sit igitur liberalitati iuncta iustitia, ut religio munda apud Deum et immaculata sit. [ERROR: no reftable :] Elemosina mala Reproba uero et execrabilis est elemosina, quę ideo fit, ut uel aliquid callide extorqueas | uel aliquem seducas | et quasi piscator hamum sub esca latentem porrigas. Auaritię ista liberalitas est et fraudis, non miserationis et beneficentię. [ERROR: no reftable :] Simon magus Hac Simon magus Spiritus Sancti donum emere uoluit, et non quam petebat gratiam, sed quam nolebat maledictionem recepit. Talem elemosinam captator senibus iamiam morituris impartit,
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.