Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for gerardum

Quod quaesisti inventum est in 7 locis.

Preme hic ut KWIC videas


1. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

imitatus perfidiam, iusto Dei iudicio ignominiosa Arrii morte dampnatus est. 14His ita gestis dominus Alexander papa de hac luce migrauit. Cui substitutus est dominus Gregorius septimus. Hic ergo misit legatum ad partes Dalmatie uenerabilem uirum Gerardum archiepiscopum Sipontinum. Qui Spalatum accedens cum magno gaudio et honore a Laurentio archiepiscopo susceptus est. Misit igitur et conuocauit suffraganeos Salonitane metropolis uniuersos. Qui cum conuenissent, prouincialem cum eis synodum aput Salonam debita maturitate celebrauit.


2. Bucinjelic, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

Neven Jovanović 2008-08-27T21:51:42 Epistula Michaelis Bocignoli Ragusei ad Gerardum Planiam Caesareae Maiestatis secretarium, in qui exponit causas rebellionis Axmatia a Solymano Turcarum imperatore, et quo pacto Axmati consilia oppressa fuerint cum ipsius interitu,


3. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

eum expressit fiscum dioecesanum, designatque pro praeside judicii Georgium Reess. Assessores ponit cathedralem Georgium Gaal, Kemlek Nicolaum Magdich, Varasdinensem Michaelem Szkerba, et canonicos Joannem Paxi, Andream Gradinszki, Antonium Popovich, item Jesuitam Antonium Werntle, et e Paulinis Gerardum Tomasich, e capitulo Chasmensi Georgium Jambrekovich; pro forma et mutos futuros postremos hos 4, priores vero totius factionis capita, exceptis Gaal et Szkerba. Atque ut legaliter procedant, inscribit. Die nona Septembris subscribitur actio, et per duos Chasmenses ad aedes meas clavigero


4. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 396 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Universitatis Viennensis laus. Profecto si ullibi in Europa regulata habentur optima studia, haec immortali memoria et obligatione erga clarissimum celeberrimumque a doctrina et vulgatis libris virum dominum baronem Gerardum wan Switten, cui Austria suam debet eruditionem, Hungaria item vicinaeque provinciae, quod sua singulari industria et providentia a crassissimis tenebris et praejudiciis hanc eliberavit. Est ipse regiae Majestatis archiater, caesareae bibliothecae bibliothecarius ac studiorum praeses.


5. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 420 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Videns attamen, sine charitate Paulinos esse mihique detrahere, ac me praedicare haereticum apertumque religionis orthodoxae et monachorum hostem, plurimisque haec praejudicia pro fdei dogmate incussa, theses illas meas Viennam ad dominum Martini et universitatis praesidem dominum baronem Gerardum Swietten expedivi, solicitus etiam de bulla ipsa pontificis. Uterque praedictorum non solum approbationem submisit, sed se gratulari Croatiae de bonis litteris, respondit erudite ac pure. Relecta etiam bulla (quam hic ad latus adjungo


6. Kunic, Rajmund. Epigrammata, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


4.407.3  Quippe etenim es tanti, te propter sumptus ut omni
4.407.4  Mi soleat requie dulcior esse labor. 408. [405.] [  Var. 194] Ad Gerardum de fabula scenis commissa.
4.408.1  Gerarde, Actaeo tua fabula plena lepore
4.408.2   Quod cecidit, fatuo nec placuit populo,
4.408.3  Non tibi tu doleas, populus sibi sed magis


7. Kunic, Rajmund. Epigrammata, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dulce caput, si fas est dicere, sed fas,
9.193.12   Barbaries Roma est et patria exilium. 194. [191.] [ = Enc. 408]
9.194.1  Ad Gerardum. De fabula scenis commissa.
9.194.2  Gerarde, Actaeo tua fabula plena lepore
9.194.3   Quod cecidit, fatuo nec placuit populo,
9.194.4  Non tibi tu doleas, populus sibi sed


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].

Bucinjelic, Miho (1479 - c. 1550) [1524, Dubrovnik]: Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica, Verborum 2445, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [bucinjelic-m-epist.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.