Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Actionem etiam compilare oportuit, ne in mendacio banus remaneat. Malenich directionem suscipere secus noluit, antequam scripto non assecuraretur de lectoratu obtinendo et expensis omnibus, si eum convinci contingeret. Dedit hoc ei episcopus. Tum de procedendi actum methodo. Volebat episcopus, ut capitulum actores essent. Sed disponere nulla ratione eos ad hoc potuit, immo episcopus per scripturam suam evincere capitulum debuit, quod ex hac tota actione capitulo nihil damni sit emersurum. Episcopo actoratum accipere durum videbatur ob forum, quia judex esse non potuisset. Ergo, cujus consilio, nescio, canonicus Malenich fiscus constituitur, et fiscali nomine ad evitandam talionis poenam et expensas actionem format, data praevie ad episcopum instantia, in qua supplicat sibi judices designari, semetque in ea |297 subscribit instantia delegatum episcopi fiscalem. Episcopus in decreto, sive a Paxi sive a Malenich concepto, eum expressit fiscum dioecesanum, designatque pro praeside judicii Georgium Reess. Assessores ponit cathedralem Georgium Gaal, Kemlek Nicolaum Magdich, Varasdinensem Michaelem Szkerba, et canonicos Joannem Paxi, Andream Gradinszki, Antonium Popovich, item Jesuitam Antonium Werntle, et e Paulinis Gerardum Tomasich, e capitulo Chasmensi Georgium Jambrekovich; pro forma et mutos futuros postremos hos 4, priores vero totius factionis capita, exceptis Gaal et Szkerba. Atque ut legaliter procedant, inscribit. Die nona Septembris subscribitur actio, et per duos Chasmenses ad aedes meas clavigero assignatur.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.