Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for christianam

Quod quaesisti inventum est in 73 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Mihetic, Ambroz. Ad Pasqualem Maripetrum... [page 7 | Paragraph | Section]

Hereditarium est huic urbi, non solum Dei immortalis iniurias sed etiam hominum vindicare: in hoc enim nata, in hoc educata, ut contumelias Christi sui non ferat, quo duce vincere exploratissimum est! Memineris igitur tibi tueque fidei patrocinioque rem Christianam divinitus esse creditam, que non penitus inclinata in te solo recumbit. Eam igitur genu adnixus voce supplici ac demissa tue religiose pietati iterum iterumque commendo. Tum demum 76 Dalmatas omnes tuo imperio devotissimos, et alios,


2. Nikola Modruski. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse qui quam leuissima poena ex hac re publica discesserit. Hunc eundem locum et Hieronymus ad Tyrasium sapientissime perstrinxit: Ad quid putas Christianam et fidelem animam intra carcerem mundi remorari debuisse cui totus mundus naufragium est? Tantas ac tales tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot saeculi clades euasit et lacrimas fundis? Quasi nescias


3. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere (cum maxime conaretur) non potuit. Cędes passim in Christianos sęua atque horrenda peragebatur, sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum numero


4. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_562 | Paragraph | SubSect | Section]

quodam Numidię Bajbylonem usque ad probandam Christianę religionis ueritatem ire iusso atque obediente. Nicetas *corr. ex Niceta martyr, a patre Maximiano, Nicomedię rege, ob Christianam professionem supplicia passus, postquam omnia constanti animo pertulisset, super plumea culcitra resupinus collocatur uinculisque constringitur, ne inde se mouendi facultas esset. Tum adducta est meretrix forma


5. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

seruans mentis integritatem. Barbaram, Nicomedię ciuem, forma, genere, diuitiis floreque ętatis pręstantem, fidei tamen ardore talia contemnentem, cum multis eam petentibus nulli nubere uellet et se Christianam uirginitatis uotum suscepisse diceret, furens gentilis pater Dioscorus stricto gladio illam persequi coepit. Sed quam pater persequebatur, saxa miserata sunt. Eam nanque montis crepido, ad quam fugiens constiterat,


6. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

passus in corpore, quod a parentibus accepit in nomine. Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, cuius multa religiose et eleganter scripta extant, Carthagine passus est sub Valeriano et Galieno principibus. Hic ob Christianam assertionem primo in exilium actus, deinde reuocatus, cum edictum, quo capite cędendus decernebatur, audisset, Deo gratias egit, nihil prę se tristitię ferens. Deinde suis pręcepit, ut spiculatori, a quo percuti


7. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

immerito igitur Sergio supplicii dilatio supplicium erat, si post supplicia ad tantam gloriam Bachus peruenerat. Mercurii martyris apud Cęsaream passi corpus capite truncum fulsit, odore fragrauit, quo miraculo plurimi ad Christianam credulitatem conuersi sunt; iam certi animam eius cęlesti perfrui beatitudine, in cuius cadauere contra aliorum cadauerum naturam et lux pro pallore erat et odor pro foetore. Marcellus, Tudertinę urbis non


8. Crijevic, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

qui commerciorum usu et hospitalitatis vinculo: nostris majoribus socii confoederatique fugarunt ab his locis Sarracenos et omnes Adriatici Maris insulas et Garganum montem occuparunt: nostrae vero dicionis nedum omnia salva sed etiam in dies aucta reliquerunt. Quare cum fidem Christianam, nec sine nostrorum persuasione recepissent, multos ex illorum principibus in nostros optimates ascivimus. Praesertim Belli Regis socios: qui Romam profecti et mox una cum Romanis huc reversi sunt; ut Illyricum recuperarent quo Rege, quem secuti fuerant, apud suos Triballos mortuo


9. Niger, Toma. Doctissimo et integerrimo Marco... [page 3r | Paragraph | Section]

amicorum doctorumque uirorum rarissime ad te praecipue mittere uisum est, ut cui tu in illo tuo praeclaro opere de imitatione Christi eruditionis atque ingenii laudem tribuisti singularem, dignumque censuisti cui ipsum opus praecipue dedicares, eius nunc non minus commendes erga rempublicam Christianam studium atque curam, cum perspexeris qualibus ipse argumentis, quanta animi uerborumque concitatione totus in eo sit, ut bella inter Christianos principes exorta sedentur, ut unusquisque suis limitibus contineatur, ut heresis scysmataque extirpentur, ut pax reddatur


10. Banicevic, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 109 | Paragraph | Section]

cum aliud intellexero scribam. Debet etiam S. V. intellexisse de indutiis initis inter Christianissimum Regem Francie et Catholicum Regem Arragonum quae rogo Deum omnipotentem sint faelices et fauste ambabus Majestatibus et omnibus aliis Christianam Religionem profitentur: qualem autem fructum afferent rebus Caesaree Majestatis et suorum Serenissimorum filiorum non post multos hos dies sentiemus, cum intra triduum expirent induciae cum Venetis, qui sunt confederati cum Gallis, qui jam conjuncti invadunt Caesarem super cujus humeros


11. Kozicic Benja, Simun. De Corvatiae desolatione, versio... [Paragraph | Section]

amissum paulopost regnum recuperauit.

4. Ioannes, Bernardini proauus, Sigismundo, tunc Vngarorum regi – quo tempore triceps illud schisma uigebat – quadraginta duo ducatorum millia mutuo dedit. Qua pecunia adiutus Sigismundus innumeras fere ad rempublicam Christianam ex uoto componendam impensas fecit, perniciosissimum schisma extinxit et eam qua nunc quoque fruimini pacem uobis comparauit.

5. Nicolaum uero, huius Ioannis filium, praecipua laude et omni commendatione dignum quis iure non estimauerit? Nam cum ditissimus


12. Andreis, Franjo... . Oratio Tranquilli Parthenii... [Paragraph | Section]

et initia rerum / et progressus diligenter animaduertere velit. facile iis omnibus assentietur. Quippe ostendam neque validiorem populum vnquam ab orbe condito in Europa coaluisse / neque vniuerso Christianorum nomini infensiorem perniciosioremque fuisse / neque rempublicam Christianam tantopere labefactatam in maioribus instantis ruinae discriminibus extitisse. Namque vt ipsa Thurcarum primordia paulo altius repetam: praeter Herodoti ac Diodori sententiam (de Mosis autem relatione alia est consideratio) constat Scytharum gentes antiquissimas ac semper populosissimas


13. Andreis, Franjo... . Oratio Tranquilli Parthenii... [Paragraph | Section]

credere nephas est / immortalis gloria comitabitur. Aestimate quam pulchrum erit / quum dicetur / quum passim omnis vox / omnia ora hominum resonabunt / quum aethernis mandabitur monumentis: Germanos immanissimi Thurcam ante hac inuictum repulisse / attriuisse / deleuisse: a Germanis Rempublicam Christianam restitutam et conseruatam: Germanorum virtute Christianos in libertatem a miserrima seruitute assertos. Tunc non vestrae aures / non oculi / nullus denique sensus / ne ipse quidem animus huius laudis dulcedine satiabitur. Exemplum sane pulcherrimum habetis. Praeter


14. Andreis, Franjo... . Ad Deum Contra Thurcas Oratio... [Paragraph | SubSect | Section]

Parthenius Andronicus Dalmata Clarissimo ac Nobili viro Hieronymo de Croaria in Tapfaim vtriusque Iuris Doctori. S. D. Etsi vir humanissime non satis propriae calamitates mihi deploratae sunt, tamen quum videam Rempublicam Christianam immanissimorum Thurcarum rabie vehementer labefactatam / maioremque in dies subituram esse iacturam / a lachrymis temperare non potui. Ferocissimus quidem ac infensissimus hostis instat nostris ceruicibus: atque vt eodem tempore litora omnesque oras


15. Berislavic, Petar. Petrus Berislavus episcopus... [Paragraph | Section]

tamque periculosam provinciam tanto tempore subivi. Nunc quoque, Pater Beatissime, non minori studio nec minori labore curaque et sollicitudine, quemadmodum Sanctitas Vestra hortatur, pro mea summa erga eam devocione ac erga religionem Christianam pietate defensioni miserrimorum regnorum invigilarem consuleremque, sed omnibus tum meis, tum fratrum et amicorum meorum facultatibus in defensione eorundem absumptis non video, quo pacto illa defendere queam, quum et


16. Posedarski,... . Oratio habita apud Leonem Decimum,... [page 105 | Paragraph | Section]

Domino Joanne Torquato Comite Corbaviae defensore Crovaciae . Beatissime Pater, semper in divinis Beatissime, in humanis autem vix audeo dicere, cum rempublicam Christianam a ferocissimis hostibus lacerari et ludibrio iri animadverto. Quod idem Sanctitati tuae cognitum esse, cum ex nunciis Domini mei Joannis Torquati deuotissimi servuli tui, Corbaviae infelicissimi Comitis, tum ex


17. Crijevic Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes ad religionem suscipiendam maxime alliciebant)


18. Crijevic Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Gargano in Illyricum traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Slouini enim Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante, Christianam susceperant religionem. Gens Slouinorum, simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e


19. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes


20. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante, Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta, atque imposito in naueis exercitu in Apuliam traiciunt, pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos


21. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

praetextu impotentissimae notam cupiditatis contectum iri. Fama mendacio instructa uix tridui spacio durat, deinde haud secus quam facticius color ardentiore sole colliquatus euanescit. Si igitur religionis uestrae a me temeratae nec ipse mihi conscius sum ― ego enim quamquam solam Christianam religionem, in qua sane mihi Dei munere nasci contigit, ueram esse existimo, Machomethi nunquam detraxi ― nec ab his profecto accusor, quibus fides merito habenda est, precor ne mihi alia res, quam cuius reus sum apud uos inuidiae sit. Nemo enim nisi eius sceleris, quod commisit,


22. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

Albanesiis mulctatur. Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu assentientibus. Non enim ausi sunt Graecis, qui Romani ritus hominibus ualde infensi


23. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

integunt, mox quietem hostium prorsus securi capiunt. Erat in insula Graecus quidam, solitariam uitam ducens, uulgus Graeca uoce ita degentes Eremitas uocat. Hic quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab


24. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id


25. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis expeditis, nocte intempesta silentio ad hostilem accedunt nauim. Vbi quum omnia neglecta atque ipsos quoque uigiles sopitos esse sensissent, horribili sonitu ac clamore


Bibliographia locorum inventorum

Mihetic, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458]: Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica, Verborum 2289, ed. Antonija Vlahov [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [michet-a-oratio.xml].

Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Crijevic, Ilija (1463-1520) [1509]: In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica, Verborum 4212, versus 35, ed. Istvan Hegedus [genus: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [numerus verborum] [crijev-i-sorgo-1509.xml].

Niger, Toma [1512]: Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica, verborum 720, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [numerus verborum] [niger-t-epist-marul.xml].

Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].

Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].

Berislavic, Petar (1475–1520) [1518, Zlobochyna]: Petrus Berislavus episcopus Vespriminensis Leoni papae X, versio electronica, Verborum 746, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [berislavic-p-epist-1518-04-10.xml].

Posedarski, StjepanStephanus Possidarski (floruit 1520.) [1519, Rim]: Oratio habita apud Leonem Decimum, Pontificem Maximum, pro Domino Joanne Torquato Comite Corbaviae defensore Crovaciae (1519), versio electronica, 6 versus, verborum 766, ed. William Roscoe Thomas Roscoe [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma] [numerus verborum] [posedarski-s-oratio.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.