Berislavic, Petar (1475–1520) [1518, Zlobochyna]: Petrus Berislavus episcopus Vespriminensis Leoni papae X, versio electronica, Verborum 746, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [berislavic-p-epist-1518-04-10.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sanctissime ac Beatissime Pater et Domine, Domine mihi Clementissime! Pedum
Sanctitatis Vestre beatorum et mei devotionisque mee humillimam commendationem
ad pedes Sanctitatis Vestre. Beatissime Pater! Nudius quartus accepi breve
Sanctitatis Vestre, quibus scribit inter omnes alias curas, que mentem suam
premunt, maximam et precipuam esse, ut misera hec regna, que totius
Christianitatis propugnacula sunt, a spurcissimorum Christiani nominis hostium
incursionibus devastationibusque conserventur illesaque permaneant. Propter quod
nunc quoque apud Christianos principes et litteris et nunciis pro expeditione
contra eosdem hostes suscipienda proque modo habendarum pecuniarum ceterarumque
rerum ad ipsam expeditionem necessariarum sese instantissime egisse. Apud quos
si piis Sanctitatis Vestre admonicionibus obtemperatum fuerit, daturum se
operam, ut imprimis miseris his regnis succurratur, sin ad eiusmodi Sanctitatis
Vestre pias et sanctissimas admonitiones cohortacionesque animum non
apposuerint, alia sese cogitaturum via ut ipsis regnis subvenire opemque fere
queat. Interim autem hortatur me, ut solita diligencia curaque et sedulitate
ipsa regna tuear defendamque et populos in fide regia et devocione Christiana
contineam. Qua in re, Beatissime Pater, quantum fit per me hoc quinquennio[ERROR: no reftable :]1 In originali: quingennio. sudatum, quantum cum maximo
rerum mearum incommodo, periculoque capitis mei laboratum, credo Sanctitati
Vestre vel in parte constare, eius enim potissimum admonicionibus, eius hortatu
ac pulcherrimarum suarum oblacionum intuitu tam duram tamque periculosam
provinciam tanto tempore subivi. Nunc quoque, Pater Beatissime, non minori
studio nec minori labore curaque et sollicitudine, quemadmodum Sanctitas Vestra
hortatur, pro mea summa erga eam devocione ac erga religionem Christianam
pietate defensioni miserrimorum regnorum invigilarem consuleremque, sed omnibus
tum meis, tum fratrum et amicorum meorum facultatibus in defensione eorundem
absumptis non video, quo pacto illa defendere queam, quum et serenissimus
dominus rex meus regnique proceres, ut ipsi aiunt, defensioni eorundem non
sufficiant, et Sanctitas Vestra suppetias auxiliaque sua usque ad generalem
page expedicionem differt. Audivi cognovique, Beatissime
Pater, tum ex breve Sanctitatis Vestre, tum ex aliorum litteris abunde, quo
studio, qua cura quantaque animi aviditate sanctissimam expedicionem sollicitet,
sed vereor, ne aut ob principum Christianorum discordias non sequatur, aut
certe, antequam sequatur, misera hec regna pereant in manusque spurcicissimorum
crucis Christi hostium deveniat. Nam utcunque fama de Thurcorum tyranno feratur,
certe tam frequens assiduaque devastacio depopulacioque horum miserrimorum
regnorum eius fortunatos successus testantur. Iminent enim continue cervicibus
nostris perfidissimi hostes et iteratis depredacionibus depopulationibus misera
ipsa regna vastant diripiuntque nec respirandi nobis spacium permittunt. Quod
quum ita sit, Beatissime Pater, Sanctitati Vestre humillimis precibus, una
omnium horum miserrimorum Christianorum voce supplico, ut, si ipsa regna usque
ad generalem expedicionem utcunque salva esse cupit, quam citissime illis
subveniat opemque ferat, neque, quemadmodum sese facturam scribit, exitum rei de
ipsa expedicione expectet. Nam, si id fecerit, vereor, ne, quod premisi, in
manus hostium deveniant. Quod si futurum est (quod Deus Optimus Maximus
avertat), non solum victorias Sanctitatis Vestre vel immorabuntur,
verum etiam forte ipsam expeditionem frustrabunt. Ita sunt loca pleraque non
manu modo, sed etiam natura munita, ut vix ulla vis hominum, ut ipsi castra
tenere solent, illa expugnare possit, quemadmodum etiam antea Beatissimi Vestre
satis abunde perscripsi. Itaque iterum atque iterum Sanctitati Vestre suppplico,
ut, dum potest, miserrimis ipsis regnis de republica Christiana, si fateri
volumus, tam bene meritis tempestive succurrat subveniatque, ne, dum maxime
vellet, non possit, cogaturque dicere non putaram, ac in illum, quod et dicere
abominor, merorem insidat, in quem ille praedecessor Sanctitatis Vestre tempore
amissionis Constantinopolitani imperii insiderat. Ego iam sepius et predixi et
predico, utinam falsus vates sim, libenter enim in hac re mentirer, sed certe
mihi quam primum et quantissime[ERROR: no reftable :]2 In originali: quam
citissime. Sanctitas Vestra opem ferat. Actum erit de his regnis,
quibus ad reliquas calamitates periculaque hoc quoque accedit, quod incole
eorundem hostium iam non habitum solum, sed eciam mores inbiberunt, adeo, ut vix
Christianismum apud eos liceat agnoscere. Vereor, ne verum esse contestentur,
quod dici solet, imperium ad eos transiturum, quorum habitus moresque imitati
fuerint. Quod ne accidat, Sanctitas Vestra provideat, iterum atque iterum
supplico, quoniam, si amittentur, non minorem cladem calamitatemque
Christianitati sunt allatura, quam olim amissio Constantinopolitani imperii
attulerat.
Berislavic, Petar (1475–1520) [1518, Zlobochyna]: Petrus Berislavus episcopus Vespriminensis Leoni papae X, versio electronica, Verborum 746, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [berislavic-p-epist-1518-04-10.xml].
|