Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 129v --

Censerique iuuat doctorum examine tanto,
Quod mihi iudicii pluris honore fuit.
Vtque sodalitii delectus et optio praecox,
Pars ego nunc uestri nuncupor una chori,
Sic uiridi lauro teneris donandus in annis
Praedicor et placeo pene poeta puer.
Nec nota me damnat censoria iudice Roma:
Iure petit quisquis praemia digna petit.
Nec conferre nihil titulos et nomina credas:[ERROR: no reftable :]3,33 et nomina credas in margine: lucemque putamus
Obruta nam uirtus uillior esse solet.
Quid quod clara magis metuere et cognita uirtus
Instigat multos? Aemula calcar habent:
Hoc omnes pariter stimulorum impellimur oestro,
Ingenuae uirtus uerbera laudis amat.
Sponte, nec inuiti sequimur quodcunque probamus,
Semper et alterius splendida facta iuuant;
Semper et effigiem uisi metimur honoris,
Nec quisquam uinci qui patiatur erit.
Non temere inuenies qui non aliena recenset:
Fingimur externis quisque magisteriis.
Alter Phidiaca stimulos deducit ab arte,
Pictor Apelleum comparat alter ebur;
Ille locuturas certat mollire figuras
Naturae artificis uiuum imitatus opus.
Aemulus orator Ciceronis uincere laudes
Seu quod Cecropium certat adire sophos.
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.