Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-256 --

conuictus quam sermo scriptus. Sic Zenonem Cleantes expressit 3.

Doctor non passim omnes arguat, sed quibus sperat proficere. Cinici obuios quosque monebant 11.

Gaudet profectu discipuli, tum ad perfectionem et in ea perseuerantiam hortatur 13.

Qui uitę magistri eligendi 17.

Sapientis pręcepta finita esse debent et certa 44.

An suffìciant pręcepta ad beatam uitam atque decreta 45.

Inter decreta et pręcepta. Decretum 46.

Actio pendet a uoluntate, uoluntas ab habitu animi, animus a perceptione legum uitę totius. Decreta et pręcepta sapientię 47.

Qualiter moderanda sit discendi cupiditas. Et docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse uelit, hic proficere 53.

Docentis instantia ad utilitatem audientium. Attalum laudat, quod scite admodum et ad uirtutem hortetur et deterreat a uitiis 53.

Qui aliter uiuunt quam uiuendum esse pręcipiunt 54.

Mutatio rerum 69, 74.

Nihil proprium dicas, quod mutari possit 86.

Nihil stabile 111.

Vicissitudo rerum 10.

Quicquid uides currit cum tempore 20.

Mutatio rerum alternantium 53.

Mora. Maxima porro uitę iactura dilatio est 79.

Mali et iniurii homines a pueris forma dumtaxat magnitudineque differunt 77.

Illo nocens se damnat, quo peccat die 86.

Sunt quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias mens ociosa discurrit 87.

Malus non se ęstimat; cum potest, malum facit, cum non potest, posse uult 14.

Serui uitiorum 16.

Vitia ęgritudini comparantur 18.

Morbi sunt inueterata uitia et dura. Affectus sunt motus animi improbabiles etc. 20.

Nullum sine autoramento malum. Mercede te uitia sollicitant 25.

Vitiosis odio est uirtus 27.

Malis infesti sunt dii, etiam cum uidentur propicii 54.

Mala interdum speciem honesti obtulerunt 60.

Vitia contra naturam pugnant 61.

Mensura. Vitiosum est quod nimium est 73.

Geometria 84.

Senetioni, qui omnia habebat magna, Grandio cognometum inditum 112.

Geometria 38.

Memoria Senecę 3.

Cineę, Pyrrhi legati, memoria. Aulius tantum auditos uersus recitauit et suos esse dixit. Hortensii memoria 4.

Caliphisius
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.