Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-255 --

Mecoenas[ERROR: no reftable :] ait: Nec tumulum curo, sepelit natura relictos. De uita breuiori non dolendum. Quid ad rem pertinet, quamdiu uites, quod uitare non possis 43.

Aliquis tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere 48.

Repentina mors Cornelii Senetionis diuitis. Mecoenatis[ERROR: no reftable :] damnat sententiam omiia mala eligentis, dum tamen uita supersit 50.

Intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Dies iste, quem tanquam extremum formidas, ęterni natalis est etc. Hortatur ad mortem libenter subeundam 51.

Quicquid facis, respice ad mortem 57.

Mors malum non est 62.

Mendacium. Nihil simulatio proficit 31.

Magister. Obiurgatio. Doctor 2.

Refellit Socratis dictum ad Archelaum asserentis se ob hoc ad eum docendum ire nolle, quod maius beneficium accepturus esset quam daturus 36.

Quantum pręceptori debetur 41.

Demetrius Cynicus: Plus prodesse, inquit, pauca pręcepta sapientis[ERROR: no reftable :], dum in usu sint, quam multa, si illa non habeas ad manum 43.

Pueri institutio 51.

Periculosum pręcipere regibus. Amicissimi hominis filium Cambises peremit, cum ab eo ebrietatis argueretur 54.

Rex Persarum Arpalo ipsum a crapula amice reuocanti liberos epulandos apposuit 54.

Correptor aliorum quid obseruare debeat 57.

Quare non sic uiuat, ut uiuendum pręcipit 61.

Studiorum salutarium etiam citra affectum laudanda tractatio est 62.

Zenon et Chrysippus maiora egerunt quam duces exercitus, quam magistratus et legis latores 64.

Socrates Ephorum a foro subduxit, utiliorem componendis historiis ratus. Male enim respondent coacta ingenia: reluctante natura irritus labor est 73 . Quantum nobis contulerunt qui litteris sapientię pręcepta tradiderunt 80.

Amici uitia si fers, facis tua 85.

Malo ueris offendere quam placere adulando 86.

Obiurgationi semper aliquid blande admisce. Plerique, cum stultis maledicunt, ipsi sibi conuitium faciunt. Perturpe ms-261r est enim, quod obiicitur, in obiiciente cognosci. Secreto admone amicos, palam lauda. Vtilis educatio et disciplina mores facit 87.

Plus prodest magistri uiua uox et
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.