Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-74 --

educas festucam de oculo fratris tui. Vnaquęque arbor de fructu suo cognoscitur. Quid autem uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico VI. Quod deforis est calicis et cathini mundatis, quod autem intus est uestrum, plenum est rapina et iniquitate. Ve uobis qui estis ut monumenta quę non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt XI. Attendite a fermento phariseorum, quod est hypocrisis XII.

Impatientia. Domum fundatam supra terram fluuii impetus subuertit, et facta est ruina domus illius magna VI.

Inobediens. Qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit etc, plagis uapulabit multis XII.

Iudei. Iairus rogans pro filia sunt Iudei credentes qui rogant pro synagoga VIII. Spiritus immundus exiuit de homine, id est de populo Israel credente, perambulat loca inaquosa, id est gentes etc. XI. Iudei ficus non fructificans per annos tres, id est nec ante Legem nec sub Lege nec sub Gratia. Mulier inclinata annis XVIII sanatur in sabbato XIII. Ad cęnam inuitati coeperunt simul omnes excusare etc. Dico autem uobis, quod nemo uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt cęnam meam XIIII. Iudei frugi filius qui indignatus est, quod frater rediit in gratiam patris XV.

ms-188v/ Iudei diues purpuratus XVI.

Centurio prope, noti a longe, hi Iudeos signant, ille gentiles XXIII. Iudei phariseus superbus. Gentiles publicanus humilis XVIII. Ciues autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Ob id iussu eius interfecti sunt ante eum XIX.

IOANNES

Iudieium Dei. Amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis I. Bis in Galileam accedens Iesus significat duos aduentus ipsius in mundum: primus pietatis aqua in uinum conuersa, quo exhilarantur
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.