Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-73 --

Ignorantia. Qui non cognouit uoluntatem Domini, et fecit digna plagis, uapulabit paucis. XII. Is qui quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit et sensibilia sequitur. Vnde incorpoream naturam comprehendere non potest XIIII.

Infernus. Sicut bona cęlestia uerbo explicari non possunt, ita nec inferorum supplicia. Cum autem ignem audis, aliud quiddam coniicere debes ex eo quod additur inextinguibili III. Diuersę penę diuersis peccatis; gehennę ignis propter carnis incendium, stridor dentium propter risum lasciuum, intolerabilis sitis propter uoluptatem et crapulam, peruigil uermis propter obliquum et malignum cor, caligo perpetua propter ignorantiam et fallaciam. Lymbus abyssi propter superbiam VIII. Infernus secundum BasiliumXVL

Interpres. Non oportet omnia quę parabola continet ad litteram pertractare, sed sensum elicientes, cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari XV. Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis quę de ipso erant. Necesse est impleri omnia quę scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas XXIIII.

Ingratus. Ex decem leprosis mundatis unus tantum et hic Samaritanus magnificans Deum cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens XVII.

Hierusalem. Dominus flens super Hierusalem euersionem eius futuram enunciat, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę XIX. Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum XXI. Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas XXIII.

Iuramentum. Insiurandum quod iurauit ad Abraam. Furor de Deo dictus non signat passionem, sed punitionem. Sic neque Deus iurat ut homo, sed uerbum eius loco iuramenti ad certitudinem promissi exprimit I.

Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc prospicies, ut
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.