Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
egrederetur, vel ad sacram aliquam aedem vel alio concessura, quod ille diligenter quotidie explorabat, eminus eam, formae eius contemplandae causa, sequebatur, neque enim propius accedere satis sibi tutum, conscientia mordente, credebat. At vero semel accidit, ut matrona illum cominus accedentem intuita et submissa voce nescio quid loquentem inaudiens, conversa ad pedisequam, quasi iracunde diceret: Quid porro Aegyptius iste, in quem ita saepe 65 incurrimus, mussitat Aegyptiace ac susurrat, nec plura? Hac voce excitatus ille et poetico furore afflatus, quasi caballinum fontem potasset, domum continuo se recipiens, incredibili celeritate poematium edidit Illyricum, Aegyptiam, alludens ad nomen, quo eum matrona appellaverat, inscriptum. Cum amicis deinde ac patronis suis, viris doctis et eius artis egregie peritis, de lucubratiuncula sua communicavit, quam cum probari ab omnibus summisque laudibus efferri vidisset, utrum in officinam deinceps redierit, incertum, certum tamen est illum poesis studio se totum dedisse et multa edidisse alia poemata, quae maiorum incuria periere.
Aegyptia, de qua diximus, poematium superest CLVIII metris constans, certe si vel verborum nitorem, vel sententiarum gravitatem, vel carminum rationem, numeros, modos elegantiamque perpendas, vix aliquid tale, melius nihil fieri posse putabis, ut aptis verbis et ad rem Cum plura vero veterum poemata elegantissima prae manibus passim a nostris habeantur sine authoris nomine, optandum esset, ut qui ab opere vacant viri eruditi ea diligenter excuterent, ex stylo enim aliisque notis fortasse alicuius ex illis Cibranium authorem deprehenderent.
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.