Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 69 --

ANDREAS CIBRANOVICH

Quod olim sapienter a Tullio dictum est, [ERROR: no reftable :]Liber 1. De officiis opifices nempe omnes in sordida arte versari, nec quidquam ingenuum posse habere officinas, id ita accipiendum esse arbitror, ut opifices in officinis artis suae exercentes officia nihil ingenui praeseferant, eos nihilominus animum ingenuum habere et, si ex officinis se eiiciant, etiam ad ingenua aliqua studia excolenda aptos fiere posse, nec 64 Tullius, praesertim quod homo Romanus, ibit inficias. Quis enim nisi omnino hospes et peregrinus in gentium, quae populo principatum permittebant, historiis, in Romana praesertim, ignorat saepenumero ex officinis opifices atque etiam ex agris et ab aratro bubulcos ad rem cum imperio gerendam accersitos animo plane ingenuo imperasse et egregiam reipublicae operam navasse? At certe non omnino invenies opificem, qui in officina callum obduxit, ad litterarum studia aptum et appositum. Quod si id etiam fieri posse quispiam contendat, inficias non ibo; inficiari tamen nullus omnino verebor, eum non ita celeriter litteras percepturum, ut ex officina se proripiens, depositis extemplo illiberalibus suae artis instrumentis, ad litteraria se conferat non studia modo, sed etiam opera, in iisque, quasi iam inde a puero cum Musis conversatus esset, summus appareat; nisi is ipse singulari quodam et quale nulli vel admodum paucis contingit praeditus esset ingenio, de quo plane ita, neminem scilicet mortalium illi anteferendum, paucos omnino conferendos, nemo non statueret.

II. Hinc, quid statuendum de Andrea Cibranovich (1), populari nostro a nobis in praesentia laudando, satis manifeste apparet. Hic legendi atque scribendi, nec id quidem scite, facultatem vix adeptus, nullo praeterea litterarum posito tyrocinio, argentariae arti, quae illi panem praeberet, a prima aetate se totum tradidit atque ex officina, in qua diu versatus erat, praecipiti quasi furore se eiciens, ad poesim animum adiecit sumptisque plectro ac lyra ea statim atque imparatus cecinit, quibus canendis vix alius in Musarum sinu a primo aetatis exordio altus et educatus sufficeret.

Equidem ferunt illum insano nobilis matronae amore captum, excitatis, qui in eius mente latebant, poeticae igniculis, poetam casu evasisse. Cum enim nulli, ei praesertim quam deperibat intimos cordis sui sensus patefacere auderet, veritus maximam in caput suum pestem, si palam fieret ignis, qui in suo pectore ardebat, accersere, id saltem sibi licere ratus, quotiescunque illa e domo
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.