Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 11 --


Experiare vices: communes laedere solum
Te casus vereantur: edax nil deterat aeuum,
Nil tempestatum furor, atque incendia peccent,
Nil dolus, aut error minuat? Sic nota theatri,
In quod continuò geniti producimur, anceps
Alternisque sibi vicibus contraria semper
Mobilitas? Nescis, quàm crebro turbine fati
Res hominum trepidae, quantus moralia ludus?
Scilicet expertus nunquam. Sed discere dulce
Ex alijs: neque Doctorum non plurima circùm
Agmina. Pompeium sileo, cui terra triumphis
Defuerat, mox, semîustos quae conderet artus,
Vix fuit. Extorrem Patriâ, celerique veneno
Deuictae toties euadere iura coactum
Annibalem Romae, post bello perdita regna,
Vix mortis dominum Mithridatem, ante hostis amari
Laurigeros axes captiuum Persea, Pyrrhum
Foemineae titulum dextrae, miserabile caesi
Ludibrium Crassi, feruilia vincla Iugurthae,
Quaeque Sophocleos meruerunt plura cothurnos,
Nil opus è priscis euoluere nomina chartis.
Ipse tuo (sis mentem adhibe) quot talia passim
Fortunae inuenias documenta volubilis aeuo?
Aureus ille Midas, caeci ditissima Pluti
Progenies, fuluae quondam cui crescere gazae
Sub manibus, gemini dotataque censibus Orbis
Ipsa videbatur nupsisse Opulentia, tristi
Nescio quo fato diuortia saeua iubente,
Aspicis, vt mutatus, egens, desertus, inanis,
Flosculus apríco ceu solstitialis in horto,
Aruerit, caetusque hominum, lucemque perosus,
Tristibus inuisam latebris obuoluere quaerat
Pauperiem, se seque simul: ne creditor in ius
Deprensum rapiat: totâ quem sedulus vrbe,
Ceruus vti procul auditum per lustra leonem,
Tramitibus caecis elabens, vitat et horret?
Fortibus en Ausis alium, centumque trophaeis
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.