Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 10 --


Se teneat. Noua prôinde pari conamine lucra
Insequitur cumulare: ea si fors addita primis
Sufficiant nimios restinguere pectoris aestus.
Nec videt infelix, simili conflata metallo
Omnia sollicitis nequicquam mentibus addi:
Ac velut vmbriferae chaos illaetabile noctis
Nulla, quibus rutilantem animam non Mulciber afflet
Quantovis geminata auctu, funalia vincunt;
Sic neque fortunam, maioribus incrementis
Vsque licet geminet sua munera, posse tenebras
Maestitiae, offusamque animis detergere noctem:
Cum nihilò illius sint quaevis dona fugandis
Opportuna magis curis, quàm tristibus vmbris.
Arcendis fulgoris inops, et mortua lampas.
Acrior hinc sitis, et, quae vota nouissima quondam
Credidimus, votis gradus vlterioribus esse
Incipiunt, versantque alio vaga pectora motu.
Non secus ac, laethalis hydrops cui viscera tendit,
Exigui primùm laticis sperauerat haustu
Morbida bacchantes circùm vitalia flammas
Vincere: quêis nihilò se se cum mitiùs vri
Experiatur; anhelanti praeferuidus aestu.
Altera continuat, deîn tertia, pluraque rursus
Pocula: nec totus sat erit, qui fontibus vllis
Rumpitur, et terras latè circumfluit, humor:
Propterea, morbi quia causam non tenet Aeger. 14
14. Esto tamen, sortitus opes, titulosque, modesta
quae sibi mens pepigit, non sis abiturus auaris,
Vlteriùs votis: saltem quaesita tenere,
Congestoque voles hilaris gaudere paratu.
At non id pariter certum, neque foedere tali
Lubrica sors homini propriam se commodat. Ipsis
Vel pro votorum succesibus altera vota
Sunt facienda, nouis et pristina munera Diuûm
Semper egent, ne deficiant vix orta, foueri
Muneribus. Num gallinae tu filius albae
Solus vt in tantâ rerum vertigine nullas
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.