Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 127 --


Si certà ratione putas errare, nec ausus
Praecipites bacchantûm, et facta improuida caecis
Casibus annumeras. Hic, qui modò, pectoris impos,
Audaces indigna manus tibi misit in ora,
Iudicij nil delectu, mentisque suasu
Constituit: nil siue Tui, seu conscius egit
Ipse Sui: sed, vecordi rapiente furore,
Tanquam effraenis equus, percussus vel stimulo bos,
In latus aduersi vagus irruit. Impetus amens
Stultitiae fuit ille, feras quem fortiter, aeui
Ceu reliquas sortisque vices; non dedecus, vltum
Quod, veluti contemptus, eas, hostique reponas.
Socratis in mentem veniat, qui, calce proterui [a] [ERROR: no reftable :] Vide Laers. in eius Vita, et Plutarch. de Liberis educ.
Pulsatus Iuuenis, tranquillo immobilis ore
Perstitit, inficians laesum: mirantibus aequam
Tum socijs mentem, securaque pectora, Tali
Nam quid, ait, potiùs faciendum in tempore? Num, si
Obuius infesto sonipes te laeserit ictu,
Sublatis contra depugnes calcibus, in ius
Aut hostem rapias, et causam dicere cogas?
Non sceus hunc ego, praecipitem, tumidumque; iuuentâ,
Quàm calcitronem Arcadico de semine pullum,
Intueor, Bruti posthac sit cura cauere
Incursum Bipedis: nunc aequâ est mente ferendus.
31. Cuncta igitur, que stultorum furor improbus audet,
Non aliter, quàm fortuito venientia casu,
Excipias. Certè, si, quam temerarius hostis
Vim tulit, euentùs subiti Fors caeca tulisset:
Si, quas ille manu plagas inflixit, easdem
Ipse tibi, prono seu scalas vertice mensus
(Auertant Superi); incertas seu fortè per vmbras
Postibus offendens caput, aduersoque tigillo,
Indideras; misera haec durae ludibria sortis.
Irarum vacuus, sedato et pectore ferres.
Cur igitur, petulans hominum violentia si quid
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.