Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 165 --


Adsumus, expectantque alios a Numine nutus.
9 Quo tamen, augusto Mystae fuit iste locutus
Mortalis sermone Seraph, cum accendere charum
Debuerat pectus, cunctos ut muniat esca
Angelica soles, nullumque relinquat ab Axe
Declinare diem, Christi non ante litato
Corpore, describam; poterit si nostra fideli
Musa Thieneos penetrare examine sensus:
Sic igitur demissi oris, vultusque modesti
Libertate gravis; miraberis inclyte praesul,
Quid me Campanis, inquit, pellexerit oris
Romuleos pulsare lares: me sola coegit
Cura tui, suaves cellae damnare recessus,
Et dominam invitis intrare sodalibus Urbem.
10 Me tua, quae nostris est inconsulta palaestris
Pertraxit pietas: animae fraudare palatum
Sanctum reris opus, sacri quam saepe fatigas
Esurie panis? postquam te augusta sacravit
Purpura, praetereunt multi, qui coelitis Agni
Intermissa tibi dicunt altaria, soles:
Nunquam vera mihi visa est, placuitque dolosa
Haec pietas: et quem tanti reverentia panis
Corripit accessum; color est, quem nostra procurat
Desidies: quas adversus timor obiicit umbras,
Sincerus contemnit amor; qui primus in ista
Imperat, et reliquis legem dat motibus, esca.
Adsit amor, satis est: soli haec debetur amori
Hostia: quin etiam libato sufficit Agno,
Hostia solus amor. ferves? accedere amantem.
Quis prohibet? si non ferves, accede; calorem
Iste auget, cumulatque cibus; nec tempore brumae,
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.