Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 631 --

u sque ad talos, usque ad genua, usque ad renes. Cum autem uenisset ad torrentem, nequiuit transire. Et Danieli est dictum: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Et Ioannes in Apocalypsi uidit librum signatum, quem nemo poterat aperire neque soluere. Vidit et templum apertum in cęlo, in quod nemo ualebat introire. Sunt enim quędam aperta et oculis mortalium patentia Dei opera, sed in ea intrare, ut cognoscamus, quare facta sint, nostra non ualet fragilitas. Diuina contemplanti in Prouerbiis dicitur: Mel inuenisti; comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud. Et iterum: Sicut — inquit — qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Et in Ecclesiaste: Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Quid autem pręcipue cogitare debeamus, in Ecclesiastico discimus: Altiora te ne quęsieris — inquit — sed quę pręcipit tibi Deus, illla cogita semper. Denique non solum humana imbecillitas, uerum etiam angelica sublimitas nequit ęquari sapientię et scientię Dei. Transcendit igitur omnem intellectum mens diuina, ita ut, qui cuncta comprehendere nititur, ignorare conditionis suę mensuram probatur. Recte itaque iubet Apostolus non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.

Deinde abeuntibus a sepulchro discipulis Mariam retinet Magistri sui amor. Non enim erat de illis, qui usque ad tumulum amicos diligunt, et simul cum illis dilectionem suam sepeliunt, nec ultra eorum recordantur, cum magis iis opus sit, ut tunc, cum uita decedunt, diligantur, quam dum in corpore uiuerent. Post mortem autem diligere nihil aliud est nisi pro defunctis preces Deo offerre, elemosinas facere, pietatis opera exercere, ut a peccatis citius purgentur et purgati de poenis illis, quarum finis speratur, ad eam, quę ęterna est, quietem facilius transferantur. Maria ergo, quę mortuum etiam Dominum suum diligebat, stabat — ut Euangelista ait — ad monumentum foris plorans. Quare Maria plorat, et discipuli, qui ad monumentum cucurrerunt, non plorant? Fortasse, quia infirmior sexus magis promptus est ad lachrymas uel quia illi aliud, hęc aliud
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.