Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 630 --

substiterat, Petrum deinde secutus in monumentum introiuit. Non pauci tamen inueniuntur, qui, cum diu aratrum tenentes in agro Domini laborauerint, pertesi* labore post tergum respiciunt et seculi negociis rursum sese implicant atque a sanctioris uitę proposito auersi ad uoluptariam conuertuntur. Quanto melius cum illis actum foret non discessisse a seculo quam post discessum Deo mentiri. Monachalis igitur uitę uiri semper in mente habeant dictum illud: Non qui coeperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nec obliuiscantur, quid in Apocalypsi promittat Dominus: Esto fidelis — inquit — usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę.

Sequitur in Euangelio: Viderunt linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Dicat quisque, quod sibi uisum fuerit, ego quidem sic sentio tam curiosam narrationem mysterio non carere. Quid enim sibi uult alibi linteamina posita, alibi sudarium, quando quidem ad fidem resurrectionis faciendam satis erat spolia corporis uidisse ibi relicta. Si enim corpus ipsum alio translatum fuisset, simul cum linteaminibus translatum esset. Quare altius quidem ista uidentur repetenda, ut uidelicet dicamus nos quoque istorum, de quibus loquimur, exemplo inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere testimoniis et ea cuncta de Deo, de Dei Filio, de Spiritu Sancto sentire, quę ab Ecclesia recepta esse nouerimus, nihilque omnino de his dubitare, quin immo, his delectari, hęc quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere, altiora autem his non scrutari. Sudarium enim, quod supra caput fuerat, ab his linteaminibus separatum est, nec separatum tantum, uerum etiam inuolutum. Iudicia Dei abyssus multa, inuestigabiles uię eius. Quis est, qui possit omnium operum Dei causas rationesque inuenire? Ezechiel in sua uisione traducitur per aquam *corr. ex per te si
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.