Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Ex duobus nostris hospitibus, Campi-Principum professis, frater Gerardus nescio
quo spiritu motus, ante triduum vale nobis fecit a nemine persuaderi valens, ut
maneret. (6) Quem proinde testimonialibus a me communitum dimisi Alderspachium
[ERROR: no reftable :]
Alderspachium] Das Kloster Aldersbach (Diözese Passau) erlebte seit dem
Amtsantritt von Abt Johann VI. Dietmayr 1586 einen ständigen Aufschwung
bis zum 30jährigen Krieg, nach dem es wiederum aufwärts ging (vgl.
Krausen 1953, 27). vel
Hilariam in Austria petiturum. (7) Praetextum speciosum obtenderat, quod a
reverendissimo suo in mandatis haberet, omni cura talem provinciam inquirendi, in
cuius asceterio aliquo studiis operam philosophicis navare, et a cuius ordinario tam
sacros quam minores ordines posset recipere; proinde cum nec a Brixinensibus
beneficium ordinationis sperare ausit, utpote dimissorialibus proprii dioecesani
destitutus, nec apud nos pro tempore philosophiae studium vigeat, alio sibi
necessario esse commigrandum. (8) Comitatus eum fuisset pater Albericus, si ob
viatici, quod sibi restat, tenuitatem longinquo sese itineri committere fuisset
ausus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|