Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Duo tamen adhuc sunt, qui dies feliciores suspirent, patres scilicet Simon et Malachias, quorum ille in statu quidem est convalescentiae bracchiorum robur paulatim recuperans; hic vero per omnia in antiquis stat adhuc terminis, post tot tam diversa ac sumptuosa medicamina totus adhuc mancus, totus debilis et enervis, manus et bracchia circumferens velut emortua; de cuius statu ut multa paucis eloquar, illud tantum dixero, me per integrum iam trimestre spatium infirmitatis ipsius nondum deprehensisse, eum vel in minimo mutatum ad meliora. (4) Verificabitur proinde in ipso medicorum illud axioma: morbi autumnales aut longi aut mortales.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic