Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) De valetudine mea (sicut laus Deo) nihil est, quod querar, praeter infirmitatem stomachi frigentis malum iam apud me inveteratum. Reliqui porro fratrum sospites vivunt et vigent excepto patre Matthaeo,[ERROR: no reftable :] patre Matthaeo] Gemeint ist Pater Matthäus Wilhalm (vgl. Album Stamsense Nr. 431). qui ex tumore pedum hydropico etiamnum valetudinarius infirmatorium iam prope per annum incolit, etsi lecto non affixus. (5) Is nuper Oeniponti e medicorum consilio et praescripto duobus cauteriis, in bracchio et tibia, insignitus est, pro quibus conficiendis chirurgus novem florenos depoposcit, quae noster quondam balneator Ioannes Berchtold, si adhuc viveret, pro floreno forsitan aut summum Philippeo libens parasset.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic